Latin
Psalm 118
Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 118.3-2
Unproofread scanNot analysed yet
Bonitatem fecisti cum servo tuo, Domine, secundum verbum tuum. Bonitatem et disciplinam et scientiam doce me, quia mandatis tuis credidi. Priusquam humiliarer ego deliqui, propterea eloquium luum custodivi. Bonus es tu, et in bonitate tua doce me justificationes tuas. Multiplicata est super me iniquitas superborum, ego autem in toto corde meo scrutabor mandata tua. Coagulatum est sicut lac cor eorum, ego vero legem tuam meditatus sum. Bonum mihi quia humiliasti me, ut discam justificationes tuas. Bonum mihi lex oria tui, super millia auri et argenti.