Latin
Psalm 118
Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 118.8
Unproofread scanNot analysed yet
Clamavi in toto corde, exaudi me, Domine; justificationes tuas requiram. Clamavi ad te, salvum me fac, ut custodiam mandata tua. Præveni in maturitate, et clamavi, quia in verba tua supersperavi. Prævenerunt oculi mei ad te diluculo, ut meditarer eloquia tua. Vocem meam audi tecundum misericordiam tuam, Domine, ct secundum judicium tuum vivifica me. Appropinquaverunt persequentes me iniquitati, a lege autem tua longe facti sunt. Prope es tu, Domine, et omnesviæ tuæ veritas. lnitio cognovi de testimoniis tuis, quia in æteruum fundasti ea.