Latin
Commentarium
Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 124
Unproofread scanNot analysed yet
Omnes gentes, plau lite manibus. Sicut in adventu diaboli omnibus genlibus planctus indictus est: audivimus enim vocem de coelo dicentem, Væ terræ et mari, quia projectus est diabolus ad vos (Apoc. XII); ita in adventu Domini Jesu, in voce exsultationis dicitur: Omnes gentes, plaudite manibus Deus enim summus, Deus terribilis, qui est magnus super omnem terram, hic subjecit populos nohis. Hoc apostoli dicunt: Subjecit populos nobis, et gentes sub pedibus nostris. Quando hoc fecit? Quando elegit nobis hæreditatem suam in specie baruc, quam dilexit Spiritus sanctus, tunc ascendit in strepitu et in voce tubæ. Herodes turbatur, pastores terrentur, magi fugiunt, infantes occiduntur, angeli psallunt, dicentes: Gloria Deo in excelsis; qui dicunt pastoribus, quia ecce regnat Deus super omnes gentes, Deus. sedet super sedem sanctam suam. Si sedes ejus ubicunque virginitas illibata fuerit, quanto magis in Maria? Principes populorum convenerunt cum Deo Abraham. Principes hoc loco angelos indicat, qui cum Dco Ahraham ad Mariam convenerunt, quando gloriam cecinerunt. Ut quid autem natus sit rex magnus, et ut quid convenerunt principes cum Deo Abraham, audiamus. Ideo, inquit, convenerunt, quia dii fortes terræ in superstitionibus suis, et in templis suis nimum elevati sunt, ut his expulsis atque dejectis, regnet Dominus Jcsus Christus super omnes gentes in sæcula sæculorum. Amen.