Latin
Psalm 124
Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 124-2
Unproofread scanNot analysed yet
Qui confidunt in Domino sicut mons Sion, non commovebitur in æternum qui habitat in Jerusalem. Montes in circuitu ejus, et Dominus in circuitu populi sui, ex hoc nunc et usque in sæculum. Quia non relinquet Dominus virgam peccatorum super sortem justorum, ut non extendant justi ad iniquitatem manus suas. Bene fac, Domine, bonis et rectis corde. Declinantes autem in obligationes adducet Dominus cum operantibus iniquitatem, pax super Israel.