Latin
Commentarium
Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 13
Unproofread scanNot analysed yet
Titulus sexti psalmi Dominicam diem exprimit, ipsa est enim et octava dum desinit, et prima dum incipit. In quinto enim mane ipsa incipit in resurrectione, id est, in baptismatis nostri consecralione; modo in pœnitentiæ recuperatione octava est, septiformis enim spiritus, cui satisfacit octavus. Agit ergo poenitens ut non in ira arguatur, sed misericordiam hic in isto corpore positus consequatur. In inferno autem confessio fructum penitus non habet; idcirco hic qui vult salvus fieri, laborat. n gemitu suo, lavat per singulas noctes lectum. Lectum, inquam, in noctibus lavat, quem in noctibus inquinaverat: et ne putares eum aquam qualemcunque haurire unde eum abluat, Lacrymis, inquit, eum rigabo. Quare? quia turbatus est prae ira oculus meus. Audivi ignem aeternum imminere, et iram justi ultoris incumbere; et idcirco turbatus sum, quia moram feci in peccatis meis, ct inveteravi inter omnes inimicos meos. Nunc moribus malis et spiritibus immundis renuntians dicam: Discedite a me omnes qui operamini iniquitatem, quia is qui dimisit peccata, is, inquam, qui exaudivit vocem fletus mei, et orationem meam suscepit, dixit mihi, Ecce salvus factu, ea, jam amplius noli peccare (Joan. v). Recedant a me vitia, quæ mentita sunt bactenus. Avertantur retrorsum et erubescant valde velociter, per Filium Dei, qui regnat in saecula sæculorum. Amen.