# Commentarii In Pslamos 13-3-25

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, 13 to 25. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/13-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/13-3

Egi enim talia quibus juste iratus a mea concupiscentia avertaris, sed quasi misericors et adjutor meus es tu, ne derelinquas me, neque despicias me, Deus salutaris meus. Vide autem qualem amorem Deo offerat. Legimus, Quia relinquet homo patrem et matrem, el adhærebit uxori (Gen. II, Matth. XIX); ita hic, quia adamavit Dominum, Pater, inquit, meus, et mater mea dereliquerunt me, Dominus autem assumpsit me, eliam quasi tu, o Domine, quem derelictum a parentibus assumpsisti: Legem pone mihi in via tua, ostende quid velis, quid nolis, quid diligas, quid odias. Fieri enim poterit ut obsequendi volo offendam, si qualiter debeam ante non discam. Et quia inimici mei nihil aliud student nisi ut te offenso, illi super me habeant potestatem, hoc rogo, ut dirigas ine in via recta propter inimicos meos, ut non tradas me in animas persequentium me, quia insurrexerunt in me testes iniqui. Ostendunt mundi pulchritudinem, quæ cum sit mortalis in gustu, speciosa est in aspectu, et mentita facie decipit inspectorem. Ego autem qui haec coatemno, credo quod videam bona Domini in terra, non mortalium, sed viventium. Ad hæc respondit in antiphona Spiritus: Si ergo credis videre bona Domini in terra viventium, exspecta Dominum; age viriliter, conforletur cor tuum, et sustine Dominum, qui regnat in sæcula sæculorum. Amen.

---

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0034a/stoa003/stoa0034a.stoa003.opp-lat1.xml.
