Latin
13 to 33
Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 13-4-33
Unproofread scanNot analysed yet
Quid nunc vultis, Judæi? Dicite, si vultis; arguimus vos noscentes, et dicimus vobis: Falsas habetis scripturas. Si vere Deus erat qui cum Abraham locutus est, cur quod promisit implere non potuit? Si non potuit, omnipolens non est; si potuit et noluit, mentitus est. Ad hæc Paulus clamat, Hebræus ex Hebræis: Impossibile est mentiri Deum. Docete ergo impletum quod juravit Deus per semetipsum, dicens: In semine tuo hxreditabo omnes gentes; quod disposuit ad Abraham, et juramenti sui ad Isaac, statuit illud Jacob in præceptum, et Israel in testamentum æternum, dicens Tibi quidem dabo terram Chanaan, funiculum hæreditatis vestre. Et quando hoc factum est? Cum adhuc essent ex Cbam numero breves, paucissimi et incolæ in ea. Tunc pertransierunt de gente in gentem, de regne Chananaeorum ad. populum Ægyptiorum, non tamen permisit hominem nocere eos, et corripuit pro eis reges sicut Amalech, et cæteros, et dixit eis: Nolite tangere christos meos, et in prophetas meos nolite malignan. Unde Amalech rex dixit ad Abraham: Nisi Deus admonuisset me nocte in visione, habueram peccare in te; sed corripuit me in visione, et admonuit me ut rogem te, et ores pro me. Egimus hactenus et mysticum et historicum sensum, sed una nobis quæstiuncula videtur in manibus. Quaeritur enim quomodo verbum hoc mandavit in mille generationes quod disposuit ad Abraham? Mas mille generationes gentium edocere, laciniosa salis narratio flagitat. Sed prout potaerimus, juvante Domino, commatice transeamus de gente ad gentem, de regno ad populum alterum. Noe tres filios habuit, Sem, Cham, Japheth. Sem primogenito pars facta est a Persida et Bactris osque in Indiam longe et usque Rhinocoruras, quæ spatia terrarum habent linguas sermone barbarico viginti et septem, in quibus linguis gentes sunt patriarum quadringentæ sex, non diversarum linguarum, sed, ut dixi, diversarum patriarum: verbi gratia, cum una lingua Latina sit, sub una lingua diversae sunt patrie, Brutiorum, Lucanorum, Apulorum, Calabrorum, Picentum, Tuscorum, et his atque bujuscemodi patriis similia si dicamus.