Latin
Commentarium
Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 132
Unproofread scanNot analysed yet
Deus non nomen est Dei, sed indicium que superlus aliquid indicari humana lingua non possit. Quod nomen participare volens cultoribus suis, hoc eos fecit nomine vocitari, ut ipse quidem cum sit Deus deorum, qui serviendo ei hoc meruerint novine nuncupari. Quando ergo locutus est Pater? Aut quando vocavit terram? Tunc sine dubio, quando ex Sion species decoris apparuiL Ipse tunc manifeste veniet judicare sæculum ppr ignem. Ignis denique In conspectu ejus ardebit, ei circa eum erit tempestas valida. Tune congregabuntur apostoli et martyres, et orthodoxi quique doctores, quiordinam testamentum ejus super sacrificia, in presenti erunt monitores, doctores apostoli. Ipsi sunt cœli, qui narrant gloriam Dei. Tunc ergo cum Deus judex esse coeperit, annuntiabunt hi omnes justitiam ejus, qui praedicant nunc misericordiam ejus. Audi ergo hoc, populus meus, audi et loquar. Tunc testificor te me venturum esse ad judicandum, qui nunc veni ad redimendum. Ego utique Deus tuus, non æstimes quia. in sacrificiis arguam te; obedientiam volo magis quam sacrificium. Præcepta mea cuslodiri super sacrificia statui. Non enim manducabo carnes taurorum, aut sanguinem hircorum potabo: quidquid ambulat et volat, meum est. Quid mihi meum pro tuo porriges? Hoc tuum est, si puro corde mihi laudes effundas, et reddas mihi votum, quod in baptismate positus devovisti, quo te renuntiaturum diabolo spopondisti, et mea promisisti servaturum te esse mandata. Hoc dum feceris, invoca me in die tribulationis, tempore quo de isto corpore exies: et eripiam te de manibus dæmonum, et magnificabis me in donis meis. Tu autem qui lucra sectando gradum sacerdotii, aut tu qui gloriam humanam desideras, aut qui in furto participaris, et si ipse adulter non es, tamen cum adulteris vivis, quare tu enarras justitiam meam, dicit Dominus, cum adversus fratrem tuum detrahas, et scandalum ponas? An taciturnita tem meam contemnens, speras me tibi esse similem? Kgo arguam te, et statuam hæc ante faciem tuam, nolite oblivisci, Domino quod promisistis reddite, ne rapiat sicut leo, et non sit qui eripiat. Finis itaque semper ante oculos est habendus, et in Dci laudibus permanendum. Ibi enim est iter in quo postenditur salutare Dei, qui regnat in saecula sæculorum. Amen.