Latin
132 to 154
Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 132-2-154
Unproofread scanNot analysed yet
Modo ergo jam rogas ut hujus suspicionis opprobrium amputetur a te. Opprobrium est enim ut credas hominem sollicitum esse de servo suo, et Deum negligere servientem sibi. Peccavi, Domine, quia ita suspicatus sum; parce, quia judicia tua jucunda sunt. Ecce credo, ecce nihil concupisco, nisi mandata tua; fac ut veniat super nic misericordia ua, si salutare tuum super me venerit, secundum eloquium tuum quod promisisti: Quærite regnum Dei, et ista omnia apponentur vobis (Luc. XII). Dum ergo compleveris salutare tuum secundum eloqulum tuum, ego respondebo exprobrantibus mihi verbum, quia in sermonibus luis spero. Non ergo auferas ex ore meo verbum verilatis usquequaque. Ecce inficias in Deum validas. Ergo Deus alicui tollit verbum veritatis ex ore? Hoc diabolus facit, tollit veritatem, et mittit mendacium. Quid ergo Deo loquar ostende. Ego, inquit, volo respondere exprobrantibns mihi verbum, quia in sermonibus Dei tperans, nihil cogitavi de ventre, sed de mente; nihil de terra, sed de coelo. Cum ergo dicerem: Deus omnia parat servis suis, illi, id est increduli, sive immundi spiritus hujus prædicationis veritatem convertebant in mendacium. Tu ergo, Domine, cum compleveris quod de te. lum crederem repromisi, et illis respondebo exprobrantibus mihi verbum, et non est ablatus ex ore meo sermo veritatis usquequaque, quia bene feci ut sperarem in sermonibus tuis. Non ergo custodiam nummos meos, non divitias meas, non gloriam inanem, sed custodiam legem tuam semper, in æternum. Audivimus nunc quid est quod dicat se ambulasse in latitudine, quia mandata Dei quæsivit, cum latitudo ad mortem ducat. Non ita est ista latitudo. Vis scire quomodo ambulat homo in latitudine? Quia mandata Dei exquirit. Latum ambulat quem affectus non ligat carnis, spatiatur quem rerum sarcinæ non coarctant.