# Commentarii In Pslamos 134

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, Psalm 134. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/134
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/134

Laudate nomen Domini, laudate, servi, Dominum. Qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri. Laudate Dominum quia bonus Dominus, psallite nomini ejus quoniam suave. Quoniam Jacobelegit sibi Dominus, Israel in possessionem sibi. Quia ego cognovi quod magnus est Dominus, et Deus noster præ omnibus diis. Omnia quæcunque voluit Domins fecit in cœlo et in terra, in mari et in omnibus abyssis. Educens nubes ab extremo terrce, fulgura in pluviam fecit, Qui produxit ventos de thesauris suis, qui percussit primogenita Ægypti, ab homine usque ad pecus. Et misit signa et prodigia in medio tui, Ægypte, in Pharnonem et in omnes servos ejus. Qui percussit gentes multas, et occidit reges fortes. Seon regem Amorrhæorum, et Ug regem Basan, et omnia regna Chanaan. Et dedit terram eorum hæreditatem, hæreditatem Israel populo suo. Domine, nomen tuum in æternum; Domine, memoriale tuum in generationem et generationem. Quia judicabit Dominus populutn suum, et in servis suis deprecabitur. Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum. Os habent et non loquentur, oculos habent et non videbunt. Aures habent et non audient, neque enim est spiritus in ore ipsorum. Simi- It. illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis. Domus Israel, benedicite Domino; domus Aaron, benedicite Domino; Domus Levi, benedicite Domino; qui timetis Dominum, benedicite Domino. Benedictus Dominus ex Sion qui habitat in Jerusalem.

---

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0034a/stoa003/stoa0034a.stoa003.opp-lat1.xml.
