# Commentarii In Pslamos 139-155

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, 139 to 155. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/139
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/139

Ita meos mores in tuo amore dispone, ut nihil de hoc mundo quæram, sed solas tuas justificationes exquiram. Praeveni enim in maturitate et exclamavi: Fui puer, postea adolescens, itemque juvenis; nunc ecce jam senui, et vitæ mese finem attendens, in hac maturitate positus clamo, et præveniunt oculi mei ad te diluculo, id est, antequam alius te orare incipiat Lucem ipsam diei venientem præveniunt ad te oculi mei, ut vocem meam audias secundum magnam misericordiam tuam, quia prope sunt qui persequuntur me. Iniquitates mihi prope sunt quia a lege tua longe facti sunt, id est, daemones in idolis, et spiritus immundi in cogitationibus malis. Hi appropinquaverunt persequentes me, putantes te adhuc longe esse; tu autem prope es, Domine, et omnia mandata tua, quibus mandasti tuum exspectandum adventum, omnia mandata tua veritas. Ab initio cognovi da testimoniis tuis, quia sic firma sunt promissa tua, ut in æternum fundaveris ea. Vide ergo humilitatem meam. Chorus sanctorum pro mundo universo exorat. Vide humilitalem meam, et eripe me, quia legem tuam non sum oblitus, promissam salutem adventus tui. Judica judicium meum, et redime me propter eloquium tuum. Ut verum illud universis non credentibus manifestes, propter eloquium tuum eripe me. Longe est a peccatoribus salus, sive qui venturum non credunt, seu qui jam venisse non credunt. Longe est utique salus ab eis, quia juslitias tuas non exquisierunt. Tuae autem miserationes multæ sunt, Domine, cum non requirentes te requiris, cum coutemptores tuos exaudis. Quia ergo illis misericordiam exhibes qui testimonia tua non exquisierunt, quanto magis et mihi miserere, qui a testimoniis tuis non declinavi. Hoc, ut sæpe dicimus, chorus sanctorum omnium protestatur, qui et adjecit: Vidi non servantes pactum, et tabescebam, quia justitias tuas non custodierunt: quomodo distabuit Moyses in populo prævaricatore;

---

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0034a/stoa003/stoa0034a.stoa003.opp-lat1.xml.
