# Commentarii In Pslamos 140-2

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, Psalm 140. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/140-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/140-2

Domine, clamavi ad te, exaudi me; inlende voci meæ cum clamavero ad te. Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo, elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum. Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiæ labiis meis. Non declines cor meum in verba malitiæ, ad excusandas excusationes in peccatis. Cum hominibus operantibus iniquitatem, et non communicabo cum electis eorum.Corripiet me justus in misericordia, et increpabit me; oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. Quoniam adhuc et oralio mea in beneplacitis eorum, absorpti sunt juncti petrce judices eorum. Audient verba mea quoniam potuerunt, sicut crassitudo terræ erupta eat super terram. Dissipata sunt ossa nostra secus infernum, quia ad te, Domine, oculi mei; in te speravi, non auferas animam meam. Custod; me a laqueo quem absconderunt mihi, et a scandalis operantium iniquitatem. Cadent in retiaculo ejus peccatores; singulariter sum ego donec transeam.

---

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0034a/stoa003/stoa0034a.stoa003.opp-lat1.xml.
