Latin
Commentarium
Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 142
Unproofread scanNot analysed yet
Quando Dominus de cœlo prospexit per Jesum super filios hominum, videns eum stultus populus Judæorum, dicit in corde suo: Non est Deus. Ones corrupti, omnes abominabiles facti sunt, non voluntate Dei, sed in voluntatibus suis, ita ut non esset in cis, qui facerent bona usque ad unum. Dicendo usque ad unum, de his dixit qui dicunt de Christo, Non est Deus. Nam si de omnibus hominibus generaliter dixisset, non diceret esse plebem suam, quæ devoratur ab eis sicut esca panis. Ab his utique qui Deum eum non invocaverunt, qui ibi trepidabant timore, ubi non est timor, id est, in custodia sabbati, in baptismatibus calicum, et urceorum. Deus autcm dissipat ossa eorum qui hominibus placent. Unde magister nosler Paulus dicit; Ego si adhuc vellem hominibus placere, Christi servus non essem (Gal. i). Ergo, dum adhuc Judæus esset, ostendit hominibus placuisse. Qui autem illis placere volunt, inquit, eonfundentur, quia Deus sprevit eos. Qui Deus? Qui dedit ex Siou salutem Israel; Jacob supplantator, Israel videns Deum interpretatur. Ergo et Jacob Lctetur, quia supplantant inimicum; et Israel exsultet, quia videtur invisibilis Deus in genere ejus facie ad faciem, qui regnat in saecula s; cculorum. Amen.