# Commentarii In Pslamos 144

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, Commentarium. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/144
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/144

Deus, in nomine tuo salvum me fac. Iste sermo orationis causas suas exsequitur. Libera me, inquit, quia alieni insurrexerunt in me, et fortes quaesierunt auimam meam; hi qui non proponunt Deum ante oculos suos. Dicit titulus, et qui alieni, et qui sint qui quærunt animam ejus. Qui ostenditur ad inimicos suos isse, et per eos evadere voluisse. Vide, amice, ne te credas inimicis in toto, vide ne in necessitate positus furtum facias, et eo te putes posse relici, ne dicas de bono quia malus est, dum vis hominibus complacere, ne a virtutibus pergas ad vitia, faciente aliqua necessitate, noli te eis credere. Ideo enim te suscipiunt, ut simulent tibi latibulum. Cæterum tradere te volunt in gaudio ei qui te i ersequitur. Felix si non te credideris eis. Si vero credideris, clama ut propter nomen suum salvum te faciat Dominus, ut voluntatem tuam liberam faciaL. Quia quandiu in vitiorum consensu jacct, libera non est. Cum autem Dominus adjuvaverit te, inimicos tuos disperdiderit, tunc voluntarie sacrificabis ei, cum ex omni tribulatione eripuerit, et. inimicos tuos despiciet oculus ejus, qui regnat in saecula sæculorum. Amen.

---

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0034a/stoa003/stoa0034a.stoa003.opp-lat1.xml.
