# Commentarii In Pslamos 150

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, Commentarium. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/150
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/150

Cum fugeris a facie principis hujus mundi persequentis te, sicut Saul persequebatur David, speluncam pete, id est, ita te constitue, ut ab inimico tuo inveniri non possis. Et tu quidem inimicum tuum inter manus habeas, ille vero te nec videat. Hoc enim eveniet, si ex toto corde dicas Deo: Et in umbra alarum tuarum spero, donec transeat iniquitas, et clames ad Deum altissimum: ipse mittit de cælo, et liberat te, et dat in opprobrium conculcantes te. Si quod dicis Deo: In te confidet anima mea, non fallat, si vere quod in ipso confidas factis ostendis. Qui enim in ipso confidit, non confidet in alio, non in auro, non in praedio, non in aliqua virtute terrena; alioquin in aliis confidens, mentitur Deo, dicens: In te confidet anima mea. Si vero in ipso confidit, eripit animam ejus de medio catulorum leonum, ubi dormierat conturbatus. Ubicunque desperatio est recuperationis, somnus mortis incumbit; nominavit calulos leonum, quorum dentes asseruit arma et sagittas, et linguam gladium acutum Et in bis dormivi, ait, conturbatus. somnum! Credo hic ille somnus est de quo idem Psalmista dicit: Dormitavit anima mea præ tædio (Ps. CXVIII). Si ergo contra paraturas dæmonum paratum cor habeas, et Deo psalmum dicas, laqueos quos paraverunt animæ tuæ ipsi, ex eis ligabuntur, et in foveas quas foderunt tibi ipsi incidunt: si tamen in psalterio et cithara exsurgas diluculo, id est, abjiciens opera tenebrarum, induaris arma lucis (Rom. XIII), tunc invenies abundantem misericordiam ejus a terra usque ad coelos, et ad nubes conscendens, invenies veritatem ejus; tunc exaltatum super coelos invenies Deum, quod ascendit in coelo Filius Dei, et super omnem terram regnat glona ejus cum Patre et Spiritu sancto, per omnia saecula saeculorum. Amen.

---

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0034a/stoa003/stoa0034a.stoa003.opp-lat1.xml.
