Latin
Commentarium
Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 152
Unproofread scanNot analysed yet
Judæi videntes Dominum Jesum Christum ferias vanas respuentem, et diebus sabbatorum hominibus subvenientem, ira erat in illis sicut similitudo serpentis, et sicut aspidis surdæ, et obturantis aurei suas. Aspides ideo ab incantantibus non capiuntur, quia ponunt unam aurem in terram, et alteram aurem de caudae suæ acumine obturant, ut non exaudiant vocem incantantis sapienter. Hoc quod sapien. ter addidit, nostrum incanlatorem ostendit, qui non cessavit Judæis incantare sapienter. Illi autem clausis auribus, sicut aspides surdæ eum non attenderunt. His dicit Spiritus sanctus: Si vere utique justitiam loquimini, id est, si vere secundum legem agitis, juste judicate, filii hominum, dicite culpam, et ita date sententiam. Ut quid injustitiam manus vestrae concinnant? Alienamini ab utero matris Saræ, erratisa ventre patris vestri Abrahæ? Hoc Abraham non fecit. Si filii Abrahæ essetis, utique opera Abrahæ faceretis (Joan. VIII). Nunc vero alienati estis ab utero, non estis filii ejus, errastis a ventre. Vos enim cujus opera vultis facere, hujus filii estis; vos expatre diabolo estis, loquentes falsa. llle enim ab initio mendax fuit, et in veritate non stetit (Ibid.) . Quare excæcavit vos malitia vestra? cecidit enim super vos ignis malitiæ, et videntes non videtis solem justitiæ, sed sicut leones ora vestra in mortis ejus fremitu aperitis. Illo autem exsurgente a mortuis, Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum; molas leonum confringet Dominus, ita ut ad nihilum deveniant, velut aqua decurrens. contra quos intendit arcum Dominus, donec infirmentur. Sicut cera liquefacta auferentur. Cera liquefacta ad naturam suam revertitur, et in statu suo iterum redintegratur. Ita vult eos affligi Dominus, ut ad statum pristinum revertantur. Priusquam producant spinæ vestræ rhamnos. Spinæ naturam hanc habent, ut in virgulto magis quam in arboribus prorumpant. Rhamnus autem arbor est spinea, nullum omnino afferens pomum. Ergo priusquam spinæ vestræ, in arborum duritiam conversæ, radicitus fundatæ permaneant, et effeta rhamnus, quasi viventes absorbeat vos spinosa et obdurata iniquitas vestra. Verum quoniam clamastis: Sanguis hujus super nos, et super fitios nostros (Matth. XXVII), lætabitur cum viderit vindictam impiorum, cum religaverit illum in crucis patibulum, ita ut tollat et latronem, et securo ad paradisum ducat; tunc lætabitur in hanc vindictam impiorum, hunc justum vindicat Dominus orans et dicens: Pater, remitte illis. Vos autem impii dxmones, tunc videbitis quia est fructus justo, cum viderilis Filium Dei manus suas lavare in sanguine peccatorum. Cum enim illi dicerent, incitati ab spiritibus immundis, reus est mortis, expandit in crucem Christus manus suas, et lavare eas cœpit in sanguine peccatorum, fundens ex eis sanguinem et lavans peccata eorum: tunc dixit omnis homo, quia est utique fructus josto, Domino 1csu Christo, et utique Deus cutam mundi gerens judicat eos in terra, judicio suo adjuvans eos, qui est benedictus in saecula sæculorum. Amen.