# Commentarii In Pslamos 16-2-31

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, 16 to 31. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/16-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/16-2

Non enim de Oriente in Occidentem, aut quasi de alto ad ima, seJ desummo in summum, de alto in altum et de virtute in virtutem; atque a summo ad summum, non erit qui se abscondat a calore ejus. Nulla enim gens erit in hoc saeculo ad cujus notitiam non attingat calor fidei Christianæ, in qua est lex Domini irreprehensibilis, convertens animas, invitans ab errore ad iter rectum, a mendacio ad veritatem: ibi sunt justitiæ lætificantes corda. Quod enim tam justum gaudium cordis, quam hoc in quo jubemur omnia quæ volumus ut faciant nobis homines, eadem nos faciamus eis? Hoc præceptum tam lucidum est, ut etiam cæcorum illuminet oculos, si tamen timor Domini in nobis permanet, per quem consideremus judicia Dei et vera justificata in semetipsa. Et desideremus ea super aurum et lapidem pretiosum, et dulciora nobis fuerint super mel et favum: quoniam qui servus est Domini, custodit ea, et credit quod in custodia præceptorum Dei retributio tam multa sit, ut non sint condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam quæ revelabitur in nobis (Rom. VIII); si tamen lapsus nostros et delicta nostra intelligere sludeamus, quod arguit Psalmista, nullum velle intelligere delicta sua. Arguendo enim non negando cantavit dicens: Delicta quis intelligit? Sicut in centesimo sexto dicit: Quis sapiens hæc intelligit? et hic ita: Delicta quis intelligit? Sæpe enim temeritatem constantiam dicimus, et injuriam libertatem vocamus, fatuitati simplicitatis nomen imponimus, et adulationem charitatem integerrimam appellamus. Ad haec da scrutantem cordis oculum, intelliget ista; et idcirco clamat qui intelligit: Ab occultis meis munda me, Domine, quia ipsa quæ in me sancta putantur reatui subjacent; et ab alienis peccatis, quibus adulando fomitem exhibemus, parce servo tuo; quia si in me per adulationem non fuerint dominati, tunc immaculatus ero, et mundus ero a delicto maximo;

---

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0034a/stoa003/stoa0034a.stoa003.opp-lat1.xml.
