# Commentarii In Pslamos 16-6-35

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, 16 to 35. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/16-6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/16-6

Aqua ihi sola lacrymarum est. Et quia non sunt fluvii circa eum salientes, quæ tantum nefas veneni abluant, datur eis in cibo, et dicitur eis: Quando draconum capita in aquis vobis confracta sunt, gustaslis et vidistis quam suavis est Dominus. Modo quia Dominum reliquistis, gustate et videte quam amarus est diabolus. Ibi gustastis mel et lac, hic gustate cinerem pro -pane, et lacrymas vestras in poculis miscete. Ibi 'vestes candidas et mundas, hic sacceasct sordidas. Ibi habuistis gaudium, hic mugitum gemitumque inter suspiria excrepate. Sieque Æthiopes esse cessabitis, et pristinus vobis candor splendorque reddetur. Ibi enim vobis rumpent iterum fontes et torrentes, ubi siccati fucrunt fluvii Æthan. Æthan fluvii in deserto Sina inventi sunt. Ex quibus qui gustasset, non sicut de myrrha [Al. mora] amaritudine replebatur, sed statim tumore correptus, mortis periculo subjacebat. Quando ergo, quando convertit solidam petram in stagna aquæ, et rupem in fontes aquarum (Ps. cxm), jsti Æthan fluvii Dei nutu siccarunt. Quod factum ad hoc ducit, quia poenitentibus ޺Æthan fluvii exsiecantur. Et ex desperato lapide atque durissima petra in deserto, et in squalentibus locis posita fontes pariter crumpunt atque torrentes. Hæc fecit Rex noster, Deus ante saecula qui est ipse. Hæc fecit Rex qui operatus est salutem in medio terræ (Psal. LXXIII), in Domino nostro Jesu Christo, qui dixit iniquis: Nolite iniqua agere, et delinquentibus, Noliteexaltare cornu, nolite extollere in altum cornu vestrum, nolite loqui adversum Deum iniquitatem. Si quis autem vobis dixerit, Ecce hic Christus, aut ecce illic, nolite credere, quia neque ab oriente, neque ab occidente, neque a desertis montibus, sed sicut fulgur ita veniet, quoniam Deus judex est. Non sic venit quomodo homo venit, seJ quomodo Deus judex ut superbum humiliet sicut promisit, et exaltet humilem ferens calicem in manu vim mcri plenum mixto, ex quo inclinat ex hoc in hoc.

---

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0034a/stoa003/stoa0034a.stoa003.opp-lat1.xml.
