# Commentarii In Pslamos 162

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, Commentarium. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/162
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/162

In omnibus psalmis myslicus exuberat sensus, sed mihi cura propensior ad moralem explanationem incumbit, in qua agitur, ut id quod canimus, faciamus, Ut in proposito in quo Dco subdita est anima tua, ita fixus ct solidus maneas, ut non movearis amplius, ut du:n veneri at ad te spiritus immundi. et volucrint te a servitio Domini separare, ingerentes Mihi occasiones malas, cogitationes pessimas, dicas eis: Deus adjutor mens, ego per ipsu;n non movebor amplius. Vos autem quousque irruilis in homines? Et sicut paries ruitis super u iversos nos, qui et meum honorem vultis a me repellere, sive pretiositatem meam vilem facere. Etcum sitim habeam sancti propositi, et sitienter in eo curram, vos ore vestro benedicitis, id est, sub specie boni consilii suasiones affertis. Sed cordemaledicitis, id est, hoc quod bonum dicitis ore vestro malum mihi et perniciosum probatis. Audiamus sollicite locum istum. Dantur nobis a dæmoniis bona consilia plena dolis: Emamus et revendamus, et lucra pauperibus erogemus. Nunquidnon quasi bonum est? sed non permittit te hoc opere intrare in potentias Domini. Item præsentes pecunias reponamus, unde scimus quid eveniat. Et hoc bonum videtur, sed non facit Christi discipulum. Item illi viduæ juvenculae melius nos quam alii præbeamus solatium. Et hoc bonum est, sed dolis diaboli plenum. Hæc et multa his similia cum ore suo tihi benedixerint dæmones, corde suo maledicunt, et ideo die illis: In Deo salutari meo est gloria mea, non migrabo a proposito meo, quo vos statui contemnendos. Et dic fralribus meis: Sperate in eo, omnis conventus plebismeæ. Fundite coram illo corda vestra, quia Deus adjutor noster est. His autem qui audiunt consilia malignorum spirituum, hoc ordine loquere: Venite, filii hominum, mendaces in stateris, quid vos mutuo consentitis inimicis vestris? Nolite sperare in iniquitatem, quia decipit sperantes in se. Rapinam nolite concupiscere, quia concupiscentia furandi interficit amatorem suum. Divitine si affluant, nolite cor apponere, quia radix omnium malorum est avaritia ( I Tim. VI). Hoc solum, quod semel locutus est, diligenter ausculla, quia potestas Dei est, et Dei arbitratu consequimur misericordiam. Quia ipse reddet unicuique secundum opera sua. Ubi aulem hæc ipsa Don inus locutus sit, si forte requires, agnosce. In Deuteronomio canitur: Quoniam ego Deus, ego occidam et vivere faciam; percutiam, et ego sanabo, et non est qui eripiat de manu mea (Deut. XXXII). Hæc ergo potestas Dei, est, et Patris et Filii et Spiritus sancti, qui reguat in sæcula sæculorum. Amen.

---

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0034a/stoa003/stoa0034a.stoa003.opp-lat1.xml.
