# Commentarii In Pslamos 164

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, Commentarium. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/164
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/164

In toto psalterio nusquam invenies, Orabo te, Domine, hora quacunque alia, nisi matutino, mane diluculo. Quo dicto non tempus significat, sed peccatorum nocte transacta, ct tenebrarum exclusa perfidia cessat dormitare, et vigilare studet, et veluti in diluculo initium lucis suæ accipiens, incipit sitire Dominum, non solum animo sed et corpore, ut videat virtutem ejus et gloriam ejus. Tunc cognoscit quia melior est misericordia ejus super vitam. Et labiis mundis a dolo laudat Dominum, rogans ut ita ei proveniat quandiu vivit, sic ut benedicat Dominumin vita sua. Et in similitudine crucis Christi levet manus suas, ut sicut adipe et pinguedine repleatur anima ejus, pinguis fiat in amore Dei, et labia ejus exsultatione plena, non necessitate coacta, sed beneficiis provorata laudent nomen ejus. Hoc ei evenit, si memor fuit Dei super stratum ejus, et ubi alius memoratur luxuriæ, ego Dei memor in matutinis meditabor in eo, quia ipse est adjutor meus. Dicendo super stratum, et addendo adjutorium, ostendit per ejus auxilium potuisse se castimoniam obtinuisse. Et sequitur quo ordine auxilium consequatur; dæmonia enim animam per libidinis luxum quærunt capere. Sed iste audi quid dicat: In vanum, inquit, quaesierunt animam meam. Et qua ratione non sit captus exponit: In velamento, inquit, alarum tuarum speravi, adhæsit anima mea post te, me suscepit dextera tua. Et sic factum est ut in vanum quaererent animam' meam, ipsi magis fugerunt dum me quærunt. Ingressi sunt in inferiora terrae, pervenerunt usque ad inferiora corporis.lnvenerunt ibi gladium verbi Dci super femur potentissimum, et ibi traditi sunt in manus gladii. Notat ibi amator castitatis, quo ordine castitas custoditur. Ipsi enim qui quærunt animam tuam ad inferiora terræ tuæ perveniunt; tu statim si gladium super femore cinctus fueris, hoc eos gladio manu tua partibus mittis. Sane notandum quod partes ipsæ factæ de eis, non avium aut canum, sed vulpium, quia et canes et aves solent perdere partes suas. Vulpes tam astute agunt, ut non solum suas non perdant, sed et alienas et fortiores se præsumant. Denique physiologus refert semper vulpem in insidiis esse lupo; ut ubi ejus senserit prædam occultam, rapiat ei. Ita et tu castitatis amator, non solum tuam castitatem serves; sed eos quos prædatus est, arte qua potes quasi astutus eripias, ut astutia tua, quasi vulpes, partes dæmonum rapiat, castitas comedat, et ipsa consumat in his factis. Rex tuus Christus Filius Dei lætabitur in Patre et Spiritu sancto, et laudabitur omnis qui jurat in eo, non juramento ad satisfactionem hominis, sed jura quæ in eo sunt conservando. Quo facto, obstruitur os loqucntium iniqua. Non audebunt dæmones loqui jam tuo cordi superflua, faciente auxilio Domini nostri Jesu Christi, qui regnat cum Patre et Spiritu sancto in sæcula sæculorum. A:nen.

---

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0034a/stoa003/stoa0034a.stoa003.opp-lat1.xml.
