# Commentarii In Pslamos 168

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, Commentarium. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/168
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/168

In Hebræo non habet nec Jeremiam, nec Aggæum, nisi solum David. Sed Esdra babens charitatem eoram, voluit eos memorare, asserens istum psalmum David cecinisse eos in prophetationis suæ initio: hoc est, extra terra aliena est, et non potest canlare hymnos in terra aliena. Sit ergo Sion anima nostra, ut deceat hymnum in ea dici. Decebit autem Sion eam esse, si reddiderit votum Jerusalem, si quod votum fecit Deo, se renuntiatururn diabolo et pampis ejus, impleverit, tunc exaudit Deus orationem ejus, cum omnis caro ad eum venerit. Non est enim nec tribus, nec gens, ex qua non genuflectetur Domino Jesu Christo. Prædicantibus enim apostolis, in omnem terram exivit sonus eorum ( Rom. X). Et licet verba iniquorum, Pharisæorum scilicet, prævaluerint super eos, et impie eos affiixerint: Sed impietatibus, inquit, quas patimur tu propitiaberis. Bcatus est enim Dominus Jesus Christus, quem elegisti et assumpsisti; hic habitavit in tabernaculis tuis, quando replesti in bonis domos tuæ, in qua sanctum templum tuum regnat non manufactum, sed verbo genitum, et virginali utere procreatum, cui dicimus: Exaudi nos, Deus salutaris noster, spem enim omni generi humano tu tribuisti, eliam his qui longe sunt, et his qui prope. Quando parasti montes in virtute tua, quibus dixisti: Prædicate Evangelium omni creaturæ (Marc. XVI). Signa autem credentibus hæc ostendetis: infirmos curabitis, cæcos illuminabitis, mortuos suscitabitis. Ab his signis turbatæ sunt gentes, et liment Deum omnes qui habitant fines terrae; ab his enim signis timor Dei super faciem terrae sumpsit exordium. Et in exitu matutini et vesperi delectabitur Deus, id est, in Oriente et Occidente in aedilicationibus Ecclesiarum delectaberis, ex quo visitasti terram adventu tuo, et inebriasti eam sanguine tuo, quando flumen Jordanis repletum est aquis, vocibus scilicet prophetarum. Tunc parasti cibum, non qui periit, quia ita est praeparatio tua. Rivos ejus inebriasli, ita ut cum esset hora diei tertia, illi ebrii putarentur. Tempore quo multiplicasti generationes ejus; cujus cjus? id est Jordanis, quod est baptismate. Ibi erant, quando rivos ejus inebriasti, Parthi, et Medi, et Elamitæ, Cretes, Syri, Arabes, Romani, Cyrenæi. Et pene omnes gentes, ex quibus multiplicasti generationes ejus, quando quasi stillicidiis cælestibus coepit exoriri. Tunc inchoavit corona anni diem sanctum Paschæ, et campi repleti sunt ubertate, omnia fertiiitale congaudent, festivitate epulantur, ita ut fines deserti pinguescant, et exsultatione colles accingantur. Induentur enim arietes mansuetudine ovium, non ventilabunt cornubus, et convalles abundabunt frumento corporis Christi. Quod quando accipient, clamabunt arietes et oves simul, hymnum dicentes Christo Filio Dei, qui regnat cum Patrc et Spirilu sancto, in unitate Deitatis, et in Trinitate unitatis in sæcula saeculorum. Amen.

---

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0034a/stoa003/stoa0034a.stoa003.opp-lat1.xml.
