Latin
Commentarium
Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 17
Unproofread scanNot analysed yet
Non pro torculari, sed pro multis lorcularibus in octavo psalmo fixus est titulus, quæ torcularia voces sunt omnium prophetarum, quae tunc impleta sunt, quando vitis vera clavorum ferramentis plantata est, et in ligno crucis posita lancea percusso ejus latere, tantam vim in his torcularibus fudit, ut non in Judxa tantum, sed in Universa terra nomen Domini mirabile clamaretur. Quod factum tunc confirmatum est, cum elevaretur magnificentia ejus super coelos, ut non tantum aetates legitimæ, sed etiam infantes et lactentes ad lau dem ejus irrumperenl, ut destrueretur ille populus, qui per defensionem Dei contra Deum ageret. Ipse est enim populus, et defensor Dei, et inimitUS Dei, defensor in Patre, inimicus in Filio: sed omnis qui negat Filium, nec Patrem habet (I Joan. n), qui autem utrumque confitetur, hic videt coelos quod opera digitorum ejus sunt, et quod lunam et stellas ipse fundaverit. Quid enim esset homo nisi ipse memor fuisset, et veniens tantam perfectionem docuisset, ut modicum minus quam sunt in coelo angeli hic homines in carne positos faceret, dans eis potestatem virtutum, ut etiam mortuos suscitandi tradcret potestatem, et omnia subjiceret homini credenti, ita ut diceret: Dedi vobis potestatem calcandi super serpentes et scorpiones (Luc. x). Nam quod dicit oves, simplices nominat; boves, qui laborant sub jugo Domini; pecora campi, plebs laicorum; volucres coeli, alta cogitanles; pisces maris, profunda riinantes. Hos omnIs subjectos habens per passionem Christi Ecclesia, confitetur admirabile nomen ejus in universa terra. Ipsi gloria in saecula sæculorum. Amen.