Latin
17 to 33
Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 17-3-33
Unproofread scanNot analysed yet
Dicunt enim: Modo Deo hinc erit curae, ut audiat singula verba nostra, et videat singula quaeque facta nostra. Ad haec respondetur eis: Ergo qui auditum dedit tibi, ipse non audit; qui Ubi visum tribuit, ipse non re* spicit; qui tibi scientiae saporem infudit, ipse non sapit? Ille totus sapientia est, et videt cogitationes hominum, qui sibi sapere videntur, quoniam ipsæ cogitationes eorum vanae sunt. Beatus homo est quem hoc ipsum erudiret Dominus non eligendo negligentem, sed legem suam docendo credentem. Hic mitigabitur in diebus malis, quando dæmones parant peccantibus foveas; tunc non repellet Dominus plebem suam, id est, de suo auxilio præsumentem, el baereditatem suam non derelinquet, sed proteget a tentationibus eos, dans eis tolerantiam per promissam hæreditatem vitae æternæ. Et facit eos exspectare retributionem, quoad usque justitiam convertat in judicio, et qui tenent eam, id est, ipsam justitiam, omnes qui recto sunt corde. Verum quia maligna consilia mentibus ministrantes insistunt, contra quos animo satis est arguit pugnandum, qui novit per singulas quasque suggestiones acriter dimicandum, clamat: Quis exsurget mecum pugnans adversum operantes iniquitatem? Quæso te, agonista fortissime, indica mihi quo ordine hostium impetus evasisti. Ad haec audi responsum: Nisi, ait, Dominus adjuvasset me, modico minus habitasset in inferno anima mea. Si dicebam cum lacrymis Domino, quia motus est pes meus, et a recti tenore aversus, statim tantum et ampliuS misericordia ejus adjuvavit me, quantam multitudinem dolorum esse videbat in corde meo, et consolationibus suis lætificavit animam meam. DIcas forte, o auditor, grandis hic labor est. Sed labor iste temporalis est, et præmium laboris æternum; non adhaeret Deo sedes iniquitatis. Qui enim format fatigationem, aut laborem, aut dolorem in præcepto, sive pro labore certaminis, seu pro labore martyrii, aeterni gaudii praemium non negavit.