Latin
170 to 178
Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 170-178
Unproofread scanNot analysed yet
in quibus pax multa diligentibus nomen tuum, Domine, et non est illis scandalum; in quibus exspectaLur salus tua, Domine, et mandata custodiuntur; in quibus intrat postulatio nostra in conspectu tuo, Domine, et secundum verbum tuum liberas nos; in quibus eructant labia nostra hymnum, cum docemur justificationes tuas; in quibus pronuntiat lingua nostra eloquia tua, et docetur quod omnia mandata tua sint æquitas; in quibus manus tuae, illæ quae in cruce fixae fuerunt, ipsæ salvos nos faciunt, si mandata tua diligimus, et concupiscimus salutare tuum, et lex tua metato nostra est. Credentes quod etiam corpore nostro vivat anima nostra, et laudet te; Credentes quod judicia tua adjuvent nos. Confitentes quod erravimus, sicut ovis illa quae periit, rogantes ut requiras eam, et humeris imponens, gregi applices permanenti secundum promissum tuum, Domine Jesu Christe, qui regnas cum Patre et Spiritu sancto, per omnia sæcula saeculorum.