Latin
18 to 31
Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 18-2-31
Unproofread scanNot analysed yet
Quando pollutionibus occupamur, tunc amici nostri apices Dei adversum nos veniunt, et stant, increpant, minantur igne:n æternum, minantur mortem repentinam. Proximi autem a longe stant, id est, angeli sancti, qui proximi nobis sunt, quando juste, et pie, et caste tractamur. Et quia pollutionibus aut impietatibus juxta esso non possunt, ideo a longe stant: ct illis longe stantibus vitio nostro, vim nobis faciunt qui quærunt animalO nostram, ct quærentes mala nostra, suggerunt vanitatem, et dolos tota die meditantur. Jam qui vult ad misericordiam pervenire, dicit quod sequitur: Ego autem tanquam surdus non audit bam, illisque provocantibus, ut in aliquo turpi aut malo verbo prorumperem: factus sum ut mutus non aperiens os suum. Quare hoc? Quia in te spero, Domine. SIc enim salvi efficimur et credimus. Quoniam tu exaudis, Domine Deus, ut non insultenl nobis inimici nostri. Qui inimici? illi qui quando commoventur pedes nostri adversum nos magna loqnunlur. Hæc autcm dicimus, si agnoscamus nos pro peccatis nostris in flagella paratos, et dolor cordis noslri agat contra nos, atque iniquitatem nostram pronuntians, faciat nos cogitare pro peccato nostro. Inimici enim nostri vivunt et firmantur super nos, quando delinquimus; quando autem non delinquimus, multiplicantur ut odiant nos inique, ut retribuant nobis mala pro bonis, ita ut orantibus et caste nos tractantibus, illi zelo ducti, pro his bonis mala retribuanł, et faciant nobis detrahi, quando sequimur justitiam. Et ideo clamandum esi ad Dominum, ne derelinquat nos pro peccatis nostris, sed intendat in adjutorium nostrum, in quo præterita poenitemus, præsentia corrigimus, ipse futura dirigat, ut sicut tiLulus commemorationem diti sabbati psalmo positus proteslatur, ab omni opere servili cessemus, ut liberemur a servitute peccati, per Dominum nostrum Jesum Christum, qui in unitate Deitatis regnat cum Patre et Spiritu sancto anto omnia, et nunc et semper, et in cuncta sæcula sæculorum.