Latin
19 to 33
Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 19-2-33
Unproofread scanNot analysed yet
Non enim quando moritur, secum tollit omnia, neque simul descendit cum eo gloria domus ejus. Anima denique ejus ab adulatoribus in vita ipsius benedicetur. Post hæc confitebitur Deo invitus, quod ejus bonitate multa habuerit, multa potuerit, poenitens quod cum posset inopes juvare, noluerit. Et quia sera confessio fructum indulgentiae nOli capit, tempore quo progenies ingreditur viam patrum suorum, jam utique deposito corpore, usque in aeternum non videbit lumen. Quare? Quia cum esset in corpore, ista non intellexit, modo comparatus jumentis insipientibus, similis factus est illis. In quo tamen honore fuerit, si forte requiris, similis Deo fuit, et nunc similis est jumenlis insipientibus. Non enim habens in se similitudinem Dei, non videbit lumen, sed amissa similitudine Dei, dum cæperit quasi pecus ventri et libidini inservire, si-. milis pecoribus jam factus, ita vilis erit Deo, quam vile est pecus. Et ideo sic intrat progenies mortuorum in peccatis suis, quos hic in ista vita imitatus, quia ibi sunt patres eorum, non quorum sunt semine propagati, sed quorum sunt opera imitati, Denique Judxi cum filii Abrahæ essent, dicit eis Dominus: Si filii Abrahæ essetis, opera Abrahæ faceretis. Vide et quid adjecit: Vos ex patre diabolo estis, tperu enim patris vestri vultis facere (Joan. VIII). Sic ergo hic intrat it progenies patrum suorum, usque in aeternum non videbit lumen. Servantes autem similitudinem Dei, et non ea abjecta, similitudinem in se peccatorum sumentes, venient ab Oriente, et Occidente, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob in regno (Matth. VIII) Patris, et Filii, et Spiritus sancti, qui regnat in sæcula sæculorum. Amen.