# Commentarii In Pslamos 19-7-39

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, 19 to 39. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/19-7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/19-7

Tu promisisti ut nihil horum requiramus; non mibi promissionem tuam peccata mea impediant, quia cogitavi vias tuas. Et converti pedes meos ad testimonia tua. Nunc autem paratus sum, et non sum turbatus, non me turbet: triticum non est in horreo, oleum non est in vasculo, nummus non est in sacculo, vestimentum in conditis non est, expeditus sum, paratus sum, et in hac paupertate non sum turbatus. Et ad quid paratus es? Ut custodiam, inquit, mandata tua, et licet funes peccator in tenebrositate distendit, ego et funibus peccatorum circumplexus, et in mediis tenebris positus, surgebam ad confitendum tibi, vadens super judicia justitiæ tuæ. Desiderabam enim particeps fieri timentium te, et custodicntium mandata tua. Considerabam tamen peccata mea, sed misericordiam tuam plenius cogitabam et dicebam: Quia misericordia tua plena est terra. Quid est, plena est terra misericordia Dei? Medicamentum est anima:. Medicamentum autem quando vulneribus mittitur, nisi impleverit, vulnera non curantur. Terra ergo corpus nostrum est, quod per omnia membra spiritalia vulnera contrahendo opus habuit Salvatorem. cujus misericordia impleretur terra, et salvatos justifirationes suas doceret. Denique ita sequitur: Ut bonitatem et disciplinam et scientiam, inquit, doceas me. Quia mandatis tuis credidi. Ego, inquit, qui priusquam tibi humiliarer deliqui, nunc vero, quia misericordia tua plena est terra, propterea eloquia tua custodivi. Et licet multiplicetur super me iniquitas superborum, id est, licet multiplicentur mihi suggestiones dæmonum, ego tamen in toto corde meo scrutabor legem tuam. Et licet coaguletur sicut lac cor eorum, ego tamen legem tuam meditatus sum. Bonum est enim mihi quod humiliasti me, ut discam mandata tua. Non est afflictio corporalis in miseriis deputanda, si nobis etiam nolentibus veniat. Vide enim quid dixit: bonum, inquit, mihi quia humiliasti me, ut discam mandata tua.

---

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0034a/stoa003/stoa0034a.stoa003.opp-lat1.xml.
