Latin
20 to 27
Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 20-2-27
Unproofread scanNot analysed yet
Hic autem qui custodit vias suas, dicit: Exspectatio mea non est alia, nisi Dominus, et substantia mea ipse est, qui ab omnibus iniquitatibus meis eripiat me, et amoveat a me plagas suas. A fortitudine enim manus Domini defeci in increpationibus, considerans fortitudinem patientiæ Dei qui usque in crucem manus suas expandit, et dum illum cupio imitari, defeci in increpationibus. Propter prævaricationem primum hominem corripuisti, et qui factus fnerat, ut efficeretur per obedientiam immortalis, per inobedientiam mortalis effectus est, et cum mortalis est, tabescat veluti aranea anima ejus. Non dixit: Mori fecisti, sed tabescere fecisti, et dat araneæ comparationem, ut sicut scissa tela ejus repentino flatu, ita, scisso corpore ejus a morte, anima tabescat, non habens florem corporeum; et tamen vane conturbatur, cum sciat se non longo post tempore moriturum. Hæc in alio increpans, in se emendat, et cum lacrymis orat, ut non taceat Dominus, loquatur in corde ejus in consilio ejus, ut cognoscat se incolam et peregrinum in boc sæculo, et dicat: Remitte mibi hic peccata mea, ut ibi refrigcrer. Hic, inquit, mihi remitte priusquam abeam, quia si mihi hic remiseris ibi refrigerium inveuio, et amplius non ero peregrinus, quia efficior civis sanctorum et domesticus Dei, per Dominum nostrum Jesum Chrislum, qui regnat in sæcula saeculorum. Amen.