# Commentarii In Pslamos 20-3-31

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, 20 to 31. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/20-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/20-3

Prohibui labia mea, ut quod justum est non absconderem in corde meo, sed veritalem tuam in judicio, et salutare tuum in persona humili; dixi: Non celavi misericordiam tuam, sed dixi miserendum inopi. Nec tacui veritatem tuam in synagoga multa, id est, in conventu multorum. Tu ergo, Domine, ne longe facias misericordias tuas a me, quia misericordia tua et veritas tua semper susceperant me: susceptum me suum agnoscit æquitas dum judico, misericordia subvenio. Et quoniam adversa et mala comprehenderunt me fugientem, et non possum mihi adesse, et multiplicantur super capillos capitis mei, ita ut ipsum cor meum derelinquat me, deprecor, ut complaceat tibi, Domine, ut eripias me; Domine, ad adjuvandum me respice. Quærunt enim spiritus immundi animam meam, ut auferant eam, et volunt mibi mala, ita ut dum satis sibi fecerint, dicant mihi: Euge, euge. Præsta ut quotiens me volunt capere, ferant confestim confusionem suam, exsultent autem qui diligunt salutare tuum in me. Et quia egenus in viribus, et pauper in virtute sum, et line auxilio tuo pugnare non valeo, tu, Domine, adjuva me. Festinant illi ut interficiant; Domine Deus meus, ne tardaveris in resistendo eis, qui regnas cum Patre et Spiritu sancto, per omnia sæcula sæculorum. Amen.

---

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0034a/stoa003/stoa0034a.stoa003.opp-lat1.xml.
