# Commentarii In Pslamos 20-5-34

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, 20 to 34. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/20-5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/20-5

Nostri autem anni, qui sicut aranea meditantur, vix ut multum octoginta anni sunt, et plus est in eis nobis labor et dolor. Quid tanta mansuetudo venit super miseros? Quid tam graviter corripimur? Quis novit potestatem iræ ture? Nunquid sciebam te irasci, si ego populum numerarem? Sufficeret, quia impeditum corde fecisti sapere. Convertere, Domine, aliquantulum, et esto deprecabnis super servos tuos. Quotiescunque transierunt a nobis tenebræ peccatorum per correptionem, quasi in mare positis misericordiam praebuisti, per quam exsultavimus et delectati sumus in omnibus diebus quibus nos bumiliasti, et in annis quibus vidimus mala. Sic fac et modo, quia jam dexteram tuam Rotam fecisti, ct erudisti nos, et fecisti sapere quod desipuimus. Noli delectari in mortem nostram, qui duisti peecantibus: Convertimini, filii hominum, quia non delectaris in perditione vivorum. Respice, obsecro, in aervos tuos et in opera manuum tuarum, quia, sicut scriptum est, opera manuum tuarum nos omnes, quia patres indignatione tua correpti defecerunt. Dirigantur filii eorum per adventum Domini nostri Jesu Christi Filii tui, ut sit splendor Domini Dei nostri super nos, per quem opera manuum nostrarum dirige. Per ipsum enim directus est omnis tenor disciplinae, emendata lex, correcta perversitas, aequitas adimp!eta; ipsi gloria in sæcula saeculorum. Amen.

---

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0034a/stoa003/stoa0034a.stoa003.opp-lat1.xml.
