# Commentarii In Pslamos 204

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, Commentarium. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/204
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/204

Canticum contra Assyrium, id est, contra diabolum inchoamus. Contra eum enim notus factus est in Indaea Deus, in Christo mundum reconcilians sibi (II Cor. V) In Israel magnum nomen ejus. Israel homo Judæus. Deum ergo qui vidit hominem et credidit Deum, in ipso primum factum est nomen ejus. Ita ut diceret et: Ta es Petrus, et supra hanc Petram ædificabo Ecclesiam meam. Et quia portæ inferi non prævalebunt adversus eam (Matth. XVI). Ibi confregit cornua arcuum, ct sculum, et gladium, et bellum, fccitque in pace locum ejus, et habilationem ejus in Sion, et illuminavit ei a montibus æternis, a prophetis qui fuerunt ab initio. Contra quam turbantur usque hodie omnes insipientes corde. Et qui moriuntur in peccatis suis dormientes somnum suum, id est, somnum mortis suæ dor. mientes. Nihil invenerunt in manibus suis ibi omnes viri divitiarum. Hic enim nascentes quæ invenerunt, hic. morientes rclinquunt. Non solum divites dormiunt, sed et fortes qui ascenderunt equos. Deus enim terribilis est, et nemo potest resistere ei. Tcnc in ira sua, cum enim cœperit judicium de coelo jaculari, terra tremet et quiescet, cum exsurgere cœperit in judicio Deus, in quo non salvabit alios, nisi omnes mansuetos terrae. Ibi cogitatio hominis confitebitur ei, et reliquias cogitationum dicm festum agent Deo. Sic erunt omnes dies justorum, quomodo nobis semel in anno sanctus dies est Paschæ. Omnes ergo sancti dies festos agent Deo; et vos, inquit, si vultis gaudere cum sanctis, vovete et reddite Domino Deo vestro, omnes qui in circuitu ejus offeretis munera, memores debent esse quid voverint, aut cui voverint. Nam in baptismatis consecratione voverunt seipsos tradere, et omnibus operibus diaboli renuntiare. Hoc reddite Domino Deo vestro, ante oculos hoc habentes, quia etiam principum auferet spiritus, cum a voto discedunt. Et est terribilis etiam regibus terræ. Ipsi gloria in saecula sæculorum. Amen.

---

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0034a/stoa003/stoa0034a.stoa003.opp-lat1.xml.
