Latin
Psalm 21
Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 21
Unproofread scanNot analysed yet
Deus Deus meus, respice in me; quare me dereliquisti? longe a salute mea verba delictorum meorum. Deus meus, clamabo per diem, et non exaudies; et nocte, et non ad insipientiam mihi. Tu autem in sancto habitas, laus Israel. In te speraverunt patres nostri; speraverunt, et liberasti eos. Ad te clamaverunt, et salvi facti sunt; in te speraverunt, et non sunt confusi. Eco autem sum vermis et non homo, opprobrium hominum et abjectio plebis. Omnes videntes me deriserunt me; locuti sunt labiis, et moverunt caput. Speravit in Domino, eripiat eum; salvum faciat eum, quoniam vult eum. Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre, spes mea ab uberibus matris meæ, in te projectus sum ex utero. De ventre matris meæ Deus meus es tu, ne discesseris a me. Quoniam tribulatio proxima est, quoniam non est qui adjuvet. Circumdederunt me vituli multi, tauri pingues obsederunt me. Aperuerunt super me os suum, sicut leo rapiens et rugiens. Sicut aqua effusus sum, et dispersa sunt omnia ossa mea. Factum est cor meum tanquam cera liquescens in medio ventris mei. Aruit tanquam testa virtus mea, et lingua mea adhæsit faucibus meis, et in pulverem mortis deduxisti me. Quoniam circumdederunt me canes multi, consilium malignantium obsedit me. Foderunt manus meas et pedes meos, dinumerarunt omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me, diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem. Tu autem,. Domine, ne elongaveris auxilium tuum a me, ad defensionem meam conspice. Erue a framea, Deus, animam meam, et de manu canis unicam meam. Salva me ex ore leonis et a cornibus unicorniutn humi litatem meam. Narrabo nomen. tuum fratribus meis, in medio Ecclesiæ laudabo te. Qui timetis Dominum, laudate eum, universum semen Jacob glorificate eum. Timeat eum omne semen Israel, quoniam non sprevit, neque despexit deprecationem pauperis. Nec avertit faciem suam a me, et cum clamarem ad eum exaudiri' me. Apud te laus mea in ecclesia magna: vota mea reddam in conspectu timentium eum. Edent pauperes et saturabuntur, et laudabunt Dominum qui reqttirunl eum; vivent corda eorum in sæculum sæculi. Reminiscentur, et convertentur ad Dominum, universae fines terræ. Et adorabunt in conspectu ejus universæ familiæ gentium. Quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium. Manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terræ: in conspectu ejus cadent omnes qui descendunt in terram. Et anima mea illi vivet, et semen meum serviet ipsi. Annuntiabilur Domino generatio ventura, et annuntiabunt cæli justitiam ejus populo qui nascetur, quem fecit Dominus.