Latin
21 to 38
Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 21-3-38
Unproofread scanNot analysed yet
XXI). Benedicile ergo, gentes, Deum nostrum, et obedile voci laudis ejus. Hoc ECclesia in omnibus sequitur cum apostolis et martyribus. Posuit, inquit, animam meam ad vitam, et non dedit commoveri pedes meos, quando probasti nos, Deus, et examinasti igne passionum, sicut examinatur argentum. Induxisti in laqueum, posuisti tribulationes in dorso nostro, et homines supra capita nostra. Tamen transivimus pet ignem martyrii et aquam baptismatis, et induxisti nos in refrigerium. Nam et in baptismo Spiritu sancto et igne censiti sumus, quando intravimus domum tuam in bolocaustis, et reddidimus vota, quæ locutum est os nostrum in tribulatione nostra. Holocausta me dullata offeram tibi. Holocausta sine medulla offerat Deo, qui corde inanis, corpore videtur orare et psallere. Ego autem, inquit, medullata tibi offeram: Orabo spiritu, orabo et mente, psallam spiritu, psallam et mente (1 Cor. XIV), offeram incensum arietum, viriliter repugnans zelo ovium tuarum, adversus omnem hæreticum: offeram tibi boves cum prædico, hircos cum imperium libidinis suhjugo, vel jugulo. Venite et audite quanta Deus fecit animæ meae; ut animan meam eriperet, animam suam posuit; ut me a morte eriperet, mortem accepit. Si noo credo te verum Deum, et iniquitatem negantis vides esse in corde meo, non me exaudias, Deus. Verum quia credo te esse, ideo exaudisti me. Benedico te qui non amovisti precem meam, nec misericordiam tuam a me, qui regnas cum Patre et Spiritu sancto, per omnia saecula sæculorum. Amen.