# Commentarii In Pslamos 21-4-41

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, 21 to 41. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/21-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/21-4

Propter hoc procident ante eum, et terram inimici ejus lingent, ut indulgentiam ab eo consequi mereantur. Regea autem Tharsis et insulae munera offerunt. id est, qui regnant in corpore suo securi et munera offerunt; reges Arabum et Saba dona adducunt, qui dominantur moribus barbaris. Hi dona adducunt animas suas, ut ipsas ei tradant ad adorandum eum cum regibus terrae, qui terrenis voluptatibus dominantur. Omnes autem gentes servient ei, quia liberat pauperem a potente. Vide causam; ideo, ait, omnes gentes servient ei, quia liberat pauperem, sensum eorum a potente et astuto diabolo, qui eos suasit opera manuum suarum timere et colere. Ex usuris et iniquitate liberavit animas eorum. Ampliabantur usuræ animabus eorum, quia quod debebatur Deo. idolis tradebatur (et illis accipientibus, si tamen vel dici potest illis accipientibus, qui nihil nec accipiunt, nec recusant); dremoniis ergo accipientibus quod soli Deo debebatur, istis et debitum concrevit et fenus. Videns pius, cui Pater judicium suum tradidit in reddendo eos satis esse mendicos, hoc judicavit: Invicem, inquit, vos homines remittite vobis dehita, ut vobis remittit Paler vester qui est in cœlis. Et adjecit: Si non remiseritis, nec vobis remittet. liberantem ex usuris et iniquitate animas, vere praeclarum nomen tuum nobis, qui vivis in sæcula sæculorum; vivis,et dabitur tibi aurum Arabiæ. Aurum enim terræ illius est magnum; aurum accipis probatum, fulgidum in apostolis, in martyribus, in confessoribus, in virginibus. Aurum accipis, non tibi potest fieri impostura. Erit firmamentum tuum in terra corporum nostrornm, non in convalle flotus, sed in summis montibus superextolletur fructus tuus, et supergredietur altitudinem etiam Libani montis, et floriet (sic) in altitudinibus apostolorum. Quid norict audiamus: Sicut fenum, inquit, ergo in illa altitu iine laudata ftoriet fenum.

---

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0034a/stoa003/stoa0034a.stoa003.opp-lat1.xml.
