Latin
21 to 45
Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 21-5-45
Unproofread scanNot analysed yet
Ergo et ego, inquit, duplicatam nigredinem peccatorum in me deplorans, voces meas quasi nycticorax dirigo, clamans solus, sicut passer solilarius in aedificio. In qua tota die exprobraverunt me inimici mei, et qui dudum laudaverunt me, nunc adversum me jurabant, id est,. non letho illius vivam. Quomodo enim vivebas, ut sic illi jurarent? Ideo, inquit, sic jurabant, quia cinerem sicut panem manducabam, et potum meum fletibus miscebam. Hoc quare? A facie iræ tuæ et indignationis tuæ. Cujus iræ? Pro peccatis utique in judicio debitæ. In quo hic elevantur ct exaltanutur. ihi allidantur necesse est. Cum ergo moriatur omne genus hominum in peccatis, quid superest, nisi ut persnna tonus sæculi tibi preces flebili effundat eloquio? Nullus enim salvabitur, nisi tu, Domine, exsurgens miserearis Sion. Vellit enim tempus ut venias et miserearis Sion. Quia beneplacitos habuerunt servi tui lapides ejus. Lapides utique de quibus legitur: Lapides justi volvuntur in ea. Qui enim servi Dei sunt, bene illi placent libri omnes veteris Testamenti, qui habent in se unum lapidem angularem. Nec solum lapides beneplacitos habuerunt, sed et terrae ejus miserebuntur. Terra lapidum, corpora sunt animarum. Non solum nobis animæ sanctæ placent, si servi Dei sumus, sed ipsa corpora eorum in quibus afflicti sunt, torti, combusti, ac diversis suppliciis macerati. miserantes veneramur. Quomodo miserantes? Dolor nobis est in afflictione et supplicio quo passi sunt, et gaudium nobis est iu perseverantia qua vicerunt. Cum ergo, Domine, et tu veneris, et sancti tui pro testimonio nominis tui passi fuerint, tunc timebunt gentes et omnes reges terra gloriam tuam. Tunc ædificabilur Ecclesia tua in Sion, et videberis in majostate tua, cum respexeris de excelso tuo Jesu Christo, ut audias gemitum compeditorum, et solvas filios interemptorum.