# Commentarii In Pslamos 22-5-35

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, 22 to 35. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/22-5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/22-5

Tunc suos ostendit cœlos, cum cæcis lumen cœlorum daret. Suam ostendit terram, cum sepultos juberet eam mortuos reddere. Se quoque aquilonem creasse ostendit, cum ejus flatibus imperaret. Thabor et Hermon in ejus nomine exsultaverunt, cum viderent habitatores horum montium Hierosolymis vicinorum, infirmos suos salvari, ab eo paralyticos curari, leprosos mundari, mortuos suscitari. Ipsi montes, id est Thabor et Hermon, in Jesu nomine exsultabunt, dicentes ei: Tuum brachium, et tua potentia, quia firmatur manus tua, et exaltatur dextera tua super omnem ægrotantium sanitatem. Nos exsultamus, non soluin te ista faciente, sed et discipulos tuos videmus, Domine, in lumine vultis tui ambulantes, quoniam gloria et virtus eorum tu es. Tua est enin, Deus, assumptio hominis, quod locutum te ac dixisse per os sanctorum sacra testatur Scriptura, electuri clectum de plebe Dei, in quo glorietur gloria manus tuæ, qui tibi Deo diceret in veritate: Pater meus es tu. De quo et tu diceres: Ego primogenitum ponam eum, ut in nomine ejus omne genu flectatur cœlestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus in gloria eat Dei Patris (Philip. II), qui posuit in sæculum sæculi sedem ejus, cui testamentum suum in æternum fideliter servat, cujus dies sicut dies cœli sunt repromittit. Hic tamen pro peccatis nostris ab inimicis suis tentus, profanata est in terra sanctitas ejus. Non permittit, nec in uno discipulo adjutorium gladii ejus, sed clamat ei: Reconde gladium tuum in theca sua (Joun. XVIII). Et cum posset ei exhibere plusquam duodecim legiones angelornm, noluit auxiliari ei in hoc bello, sed minoravit dies temporis ejus, et perfudit eum tanta confusione, ut cum impiis deputatus, in medio homicidarum crucis compelleretur subire patibulum. Non est hoc irascentis Dei, sed miserentis.

---

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0034a/stoa003/stoa0034a.stoa003.opp-lat1.xml.
