# Commentarii In Pslamos 226

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, Commentarium. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/226
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/226

Omne quod honorifico nomine generaliter nuncupari potest, hoc speciale Dei est, per naturam incomprehensibilis majestatis pjus, qua est Deus, ct dicitur tamen homini, Dedi te Deum Pharaonis (Exod. VII): dicitur et Dominus homo, cum Deus solus sit Dominus: dicitur sanctus homo, cum Dens solus ut sinclus: dicitur bonus homo, cum nemo bonus sit, nisi Deus solus. Et hoc est Deo simile in hominibus, quod ea quæ Deus naturaliter possidet, Lomo per imaginem suscipit, tanto plus simulaturus, quanto fuerit amplius suis moribus ejus similitudinem imitatus. Unde et in præsenti psalmo Deus ipse loquitur his quibus judicandi tribuit potestatem. Ego, inquit, dixi: Dii estis, et filii Excelsi omnes. Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis. Unus de principibus, id est, diabolus, et Judas traditor, et Saul, et Jeroboam, aut unus ex iis qui principatum tenuerunt. Sic et vos cadetis, quia judicalis iniquitatem. Et facies peccatorum sumitis; non judicatis pupillo et cgeno, humilem et pauperem non justificastis; non eripuistis pauperem et egenum, nec de manu peccatorum liberastis. Et licet generaliter dicta sint ista de judicibus et pauperibus, tamen Pharisxis, una cum principibus sacerdotum prophetia carminis sonat. Nescierunt enim neque intellexerunt, quia dictum est illis: Nisi credideritis, non intelligetis (Isa. VII). Illi si credidissent, intelligerent suum esse Dominum quem negabant, et diligentem se odio persequebantur iniquo. Esto secundum incredulitatem vestram non erat Dominus, frater tamen erat. Hebræus ex Hebræis, et parentes fratres dicebatis apud vos esse. Dicite ergo quæ fuerit causa odii. Quare, inquiuat infirmos curat in sabbatis? Et hoc meretur medicus odium pro salute fratrum incurrere, et pro charitate sua vestra exsecrabilitate vexari. Verum quoniam qui odit fratrem suum in tenebris ambulat ( I Joan. II), atque movebuntur omnia fundamenta terrae, cum exsurget Deus, ut judicet terram, recedemus ab odio fratrum. Quia qui odit fratrem suum, nescit quo eat (Ibid.), quia circumdant eum tenebræ. Agamus ergo sollicite de fine psalmi, ut cum surrexerit Dominus judicare terram, et nos in hæreditate capiat in omnibus gentibus, qui regnat in sæcula sæculorum. Amen.

---

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0034a/stoa003/stoa0034a.stoa003.opp-lat1.xml.
