Latin
23 to 37
Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 23-4-37
Unproofread scanNot analysed yet
Sed quia non patitur in nobis pes'ire quod contulit, jam per baptismum semel a mortuis suscitatos ad vitam æternam, ab æterna vita per diaboli exclusos astutiam, in eo iterum Christus de abysso terræ re. ducit, in quo multiplicans justitiam suam, id est, excommunicans eum, et. . a pacis osculo projiciens, conversus iterum consolatur, reddens ei commu. onem quam abstulerat, osculum quod negabat Et ego, inquit, confitebor, quia confessio est quae liberat pœnitentem. Confitetur ergo in oratione sua Domino Deo suo peccata sua. Dei autem veritatem in vasis psalmi. Quae sunt vasa psalmi? In vasis psalmi veritatem Dei nuntiant, qui intus intra tasculum corporis. sui veritatem rectae fidei habent inclusam. Namque si incorporaliter quispiam pœnitentiæ sua afflictiones ostendat, a peccato abstineat, in jejunio, cinere, cilicioque permaneat: nisi in vasis psalmi veritatem teneat, omnia quæ laboraverit evanescunt. Facilius per veritatem fiei sine sua ad indulgentiam veniet, quam per afflictionem suam sine verilate attinget. Age ergo in confessione tua correptionem etiam sine cilicio, et in psalmi vasculo veritatem include. Psalmus enim quem canis ad Deum non pervenit, nisi intus in vasculo suo ubi psalmum includit memoria, in vase, inquam, ipso veritas Dei simul fuerit commorata. Tunc psallis in cithara Sancto Israel, tunc gaudent labia tua, dum cantas DoMino, et anima tua quam redemit, quam iterum de ahysso revocans liberavit, et confundit æterna confusionc qui quærebat eam. Solus enim creator ejus possidet eam, qui regnat in saecula saeculorum. Amen.