Latin
23 to 45
Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 23-6-45
Unproofread scanNot analysed yet
Ecce Cbristus eum recepit, tu ejicis. Sed damat contra te Paulus: Si Deus justificat, tu quare condemnas (Rom. VIII)? Dicis certe baptizatis non debere poenitentibus subveniri. Ecce apostolo pœnitenti succurritur, qui est episcoporum episcopus; et major gradus redditur ploranti, quam suhlatus est deneganti. Quod ut doceam, illud ostendo, quod nulIus apostolorum nomen pastoris accepit. Solus enim Dominus Jesus Christus dicebat: Ego sum pastor bonus; et iterum: Me, inquit, sequuntur oves meæ (Joan. X.) . Hoc ergo nomen sanctum, et ipsius nominis potestatem post resurrectionem suam Petro poenitenti concessit, et negatus negatori suo hanc quam solus habuit, tribuit potestatem: ut non solum recuperasse quod amiserat, probaretur, verum etiam et multo amplius poenitendo, quam negando perdiderat, acquisisse. Hoc magister bonus in electo: discipolus Christi si integro animo peccet, oportet ut renuat; ila integro animo pœniteat, si evenerit ut delinqoaL. Nec sibi noxam permittere debet ut crescat, et quæ tanto citius vincitur; quanto et citius repugnatur. Certe omnis sanctitas ad Deum ducit, et omne peccatum ad diabolum; et sub Domino bono positi, quomodo credimus nobis possibilitatem ad diabolum eundi concessam, et revertendi ad Dominum denegatam? Addo aliud: certe hominem per peccatum a se recedere Deus non vult, et peccatorem ad se venire Deus vult. Si illud potuit fieri quod Deus non vult, quanto magis hoc poterit fieri quod Deus vult? Ideo denique cogitatio peccali non est a Deo prohibita per naturam, sed per imperium præceptorum, ut laboris ei pugna incumbente, præmium de certarnine proveniret. Voluit enim Deus homini operis fatigationem relinquere, ne in aliqua detrimenti parte praemium impediret. Duos certe bonorum et malorum populos esse nemo est qui nesciat: bonos dicimus credentes, et pessimos non credcntes; non credentes esse sub diabolo, et credentes esse sub Deo.