Latin
Commentarium
Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 233
Unproofread scanNot analysed yet
Octogesimus quartus psalmus nihilominus Core filiis applicatur. Core filii sunt, quibus pater ignem alienum in altare volens ponere tollitur, et pater Christus per gratiam condonatur. Sicut enim illius ignis libido est contra Deum et contra Moysen. id est, contra Legem vadens; ita hnjus ignis, corda credentium in amplexu misericordiæ et veritatis excitat, ita ut justitia et pax osculentur se. Quando autem ista gesta sint, si requiris ausculta. Quando benedixit Dominus terram suam adventu suo, tunc avertit captivitatem Jacob. Tunc remisit impietatem plebis suæ, mitigavit omnem iram suam, et avertit a nobis iram indignationis suæ. Ostendens nobis misericordiam suam, et salutare suum in Christo dans nobis. Audiamus quid loquatur, qui venit et benedixit terram suam: Pacem meam, inquit, do vobis (Joan. XIV). Ecce sic loquitur pacem in plebem suam: primo super sanctos, id est, super apostolos. Post hæc super eos qui per apostolos convertuntur ad eum. Prope est enim timenlibus Deum salutare ipsius, si inhabitaverit gloria, id est, Spiritus sanctus, in terra nostra, id est, in corporibus nostris, quo habitante, misericordia et veritas occurrunt sibi in nohis charis amplexibus. Justitia vero et pax osculantur se. Quia veritas, quæ est Christus, de terra, id est, de Maria, orta est, et ita justo hoc judicio factum est, quod cum fieret docebamur, quod juslilia de cœlo prospexit. Cum Dominus daret hanc benedictionem Marix, in qua quasi terra nostra, ex nostra utique materia, daret fructum suum. Suum utique hominem perfectum, ex semine David secundum carnem, ante quem justitia ambulavit in Joanne Baptista, ut ita poneret in via gressus suos, ut ipse esset vox Isaiæ vaticinatione promissa, qua clamaret in deserlo hujus sæculi: Parate vias Domini, rectas facite semitas Dei nostri (Isa. XL). Nam et Zacharias sic dicit Joanni: Tu quidem, puer, propheta Altissimi vocaberis; præibis enim ante faciem Domini, parare vias ejus (Luc. I). In ipso ergo juslitia ante eum ambulavit, ut ipsa justitia per Christum poneret in viam qua iretur ad coelos gressus suos, ut sequamurvestigia ejus qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus; ipsi gloria in sæcula sæculorum. Amen.