# Commentarii In Pslamos 235

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, Commentarum. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/235
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/235

Dum in octogesimo secundo aieret: Deus quis similis tibi? nunc in octogesimo quinto dicit: Non est similis lui in diis, Domine. Quod si interrogaverat quasi ignarus, edocuit. Ibi contra omnes gentes: Hic omnes gentes, inquit, quas fecisti, non venient et bellabunt, ait, sicut ibi dixerat: Sed venient, inquit, et adorabunt coram te, Doluine. Unde ista tibi præsumptio? Si inclinaveris, inquit, aurem tuam, et audieris me, et custodieris me, quia sanctus sum, id est, quia sanctificatus sum, et lætificaveris me, quia servus tuus sum, et in die tribulationis meae clamantem me ad le cxaudieris, et deduxeris me in via tua, et ambulavero in veritate tua, et liberaveris animam meam ex inferno inferiori, et bes injustos spiritus immundos, qui insurrexerunt in me confuderis, tunc lætabitur cor meum de victoria, et timebit nomen tuum de pugna. In prælio enim hoc unum et solum solatium habui, quod te Dominum meum me timere gloriabar, curo hi qui insurrexerunt in me non proponerent te ante oculos suos. Verum quia misericors et miserator es, et contemptores non occides: sicut in illis misericors es, in me verax esto, et da potestatem tuam puero tuo Jesn Christo, et salvum fac filium ancillæ tuæ Mariæ. Illo enim exsurgente a mortuis et ascendente in cœlum, nos apostoli et discipuli ejus habebimus signum crucis ejus in bono cum universis qui credimus, ita ut videant in frontibus nostris signum tuum, et confundantur, sive visibiles, sive invisibiles inimici. In ipso enim signo adjuvas, et in ipso consolaris nos, qui regnas in sæcula sæculorum. Amen.

---

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0034a/stoa003/stoa0034a.stoa003.opp-lat1.xml.
