Latin
24 to 40
Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 24-5-40
Unproofread scanNot analysed yet
Ecce et onliuatione tua perseverant dies, et homo propter quem dies fecisti non perseverat. I leo autem perseverant omnia, quoniam omnia serviunt tihi, hemo autem non perseverat, quoniam non sicut omnia servit tibi. Qui statim ut a servitio tuo recessit, tunc quando prævaricatus a sublimitate bonæ conscientiae cadens humiliatus est. Qui ideo habuit perire in ipsa humilitate sua, quoniam his perseverantia concessa est, quia obtemperando rrcessit ab eo securitas vitæ, el sic humili tus ut putaret se perire in humilitate sua, ut ultra genus humanum non haberet statum. In ipsius nunc dejectione dicitur Deo: Tuus sum ego, salvum me fac. Veniat qui salvet eum, quia spiritus immundi exspectant ut perdant eum in perseverantia iMorum: et moras faciente Servatore, veniat consummatio sæculi; sed illis exspectantibus ut pereat mundus, ego, id est, chorus prophetarum, testimonia tua intellexi. Et omnis consummationis nequissimæ vidi finem, mandatum vero tuum latum est nimis. Latum, quia omnia terræ spatia occupat, et corporis et animæ lines tenet, ducit obedientem sibi sursum ad coelos, contemnenentem deponit ad inferos. Latum nimis est ejus imperium, siquidem et potentibus simul et regibus et cun clis gentibus imperat. Hoc manJatnm, ait chorus, ut dixi, sanctorum, ego non t. mui, sed dilexi, Perfecta quippe dilectio foras mittit timorem (1 Joan. IV), et ita dilexi, ait, ut tota die meditatio mea esset. Videamus nus c, quid sibi evenisse referat per amorem man:ati: Super inimicos meos, inquit, prudentem ine fe cisti maudato tuo,quia in æternum mihi est. Inimiros hoc loco et invisibiles et visibiles memoravit. Super omnes docentes me intellexi, quia mandata tua exquisivi. Nota tibi, eruditissime, quia cum sapientior esset docentibus, discipuli formam gerebat. Etiam super senes intellexi, quia legem tuam non sum oblitus.