# Commentarii In Pslamos 24

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, Commentarium. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/24

I Potuit dici ad David, ut in modum passeris montis inaccessibilis latebram quaereret tempore quo peccatores contra eum tendebant arcus, sive Saul, sive Absalon, sive innumerabiles inimici. Sed hæc et ad nostram aedificationem trahentes, audiamus consilia sanctorum; et ascensus iu corde nostro ponentes, migremus in montem a convalle fletus, ne nos in campestri loco apertos inveniant qui paraverunt sa. gittas suas in pharetra ut sagittent in obscuro rectos cordc. Obscurum hic pro occulto posuit. Hi autem qui destruunt quæ perfecit Dominus, hi sunt qui sagittare student rectos corde. Et nos pro peccatis ista patiamur: qui justus est quare affligitur, qui justus est, quare fatigatur, quare percutitur? Quid enim mali fecit? Agnus immaculalus Dominus est, quem vos putantes qualemcunque hominem, hominis arbitrio tradidistis. Ipse autem in templo sancto suo, id est, Deus est in Christo mundum concilians sibi (II Cor. v). In ipso templo sancto est quod de immaculata Virgine suscipiens, sedet in coelis ad dexteram Patris, et est in cælo sedes ejus. Oculi ejus in pauperem respiciunt, ut interroget justum et impium, et quamvis in isto sæculo gloriam sibi vindicent peccatores, dum coeperit judicium agitari, habebunt talem pluviam super se, qualem Psalmographus memorat, ignis et sulphuris et spiritus tempestatis. Justus erit enim Dominus tunc qui nunc pius est, et æquitatem videbit, qui nunc iniquitatem attendit. Post judicium enim ejus non erit peccatum nec possibilitas, nec voluntas. Gloria æterna, qui regnat in saecula sæculorum. Amen.

---

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0034a/stoa003/stoa0034a.stoa003.opp-lat1.xml.
