# Commentarii In Pslamos 240

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, Commemtarium. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/240
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/240

In hnjus psalmi titulo nominantur quidem filii Core, sed psalmus canticum suum pro Maheleth dirigit, et dat intellectum Eman Ezrahitae. Maheleth, id est, destitutum, vocant Eman inopem. Ergo ad destitutum et paupcrem sermo est. Credo ad illum destitutum, quem relinquentes discipuli solum in manibus Judæorum, fugerunt. Ad quem autem pauperem, nisi ad eum de quo Apostolus memorat: Quia cum dives esset, pauper pro nobis factus eat (II Cor. VIII), ita ut oculi ejus infirmati sint præ inopia. Pauper, non habens divitias immortalitatis in passione. Cujus oculi præ ipsa infirmitate in morte clausi sunt. In qua dicit, medici suscitare non possunt, in qua dicit p< situm se in lau inferiori, in tenebris et in umbra mortis. Tempore quo posuerunt eum abominationem sibi, quo traditus est a Juda: Tunc, inquit, quando traditus sum et non egrediebar. Calicem non exigebam passionis de manibus ligantium me. Tunc oculi mei infirmati sunt præ inopia. Non enim utebar salute Deitatis, sed patiebar infirmitatem humanitatis assumptæ. Audiamus ergo quid ipse homo assumptus loquatur: Fecisti nasci ex Virgine, ut narrantes mirabilia tua, credant homines, et ab incredulitale fugientes, ad vitam attingant. Ambulare fecisti super aequora tumentia siccis pedibus, imperare ventis, cæcis lumen reddere, infirmantibus salutem, mortuis vitam quam amiserant revocare. Quid modo ad mortem me ire permittis? Nunquid narrabunt in sepulcris misericordiam tuam, aut in perditione positi agnoscunt veritatem tuam, aut cognoscunt justitiam tuam reducti in terram oblivionis? Hæc sunt quæ clamavi ad te in oratione mea dum dicerem: Si fieri potest, tronseat a me calix passionis. Verum quia non potest transire nisi bibam illum, fiat voluntas tua (Marc. XIV); exalter in cruce, humilier in conspectu judicis, et videar confusus in mortem, et hoc modo sim exaltatus, et humiliatus, et confusus. Verum quia inter mortuos liber sum, mane oratio mea præveniet te, et videbunt resurgentem, quem viderant tota die expandisse in cruce manus suas, ct post hæc in sepulcro positum, a quo longatus est omnis amicus, et omnis proximus pro ipsa miseria passionis. Intrat enim oratio ejus in conspectu Dei. Et inclinavit aurem suam ad pacem ejus, et vita ejus quæ in infernum appropinquavit, exsurgat a mortuis. Dum enim mane factum fuerit, statim oratio ejus præveniet, promissionem resurrectionis perficiens, ut non solum se viventem exhibeat, sed et in coelos ascendentem ostendat, Cui gloria in saecula saeculorum. Amen.

---

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0034a/stoa003/stoa0034a.stoa003.opp-lat1.xml.
