# Commentarii In Pslamos 251

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, Commentarium. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/251
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/251

Multi putant libertatem arbitrii eousque sibi posse sufficere, ut sese per ipsam libertatem ab hostibus invisibilibus eruere posse confidant. Libertatem autem arbitrii, et negare periculum est, et nudare peccatum. Si enim negaveris, omnibus frena laxasti; si nudaveris, decepisti. Nam negas si dixeris: Deus si vult, bonus sum; si non vult, bonus non sum; cum constet Deum velle omnes homines salvos fieri, et unusqUisque suo sit iniquus arbitrio. Nudas autem, cum tantum ipsi arbitrio dederis, ut eum rebus divini adjutorii denudans. Nam qui habitat in adjutorium Altissimi, et qui in protectione Dei cæli commoi atur, et dicit Domino: Susceptor meus es tu, et refugium meum, quia dicit: Sperabo in eum, quia ipse liberabit me de laqueo daemonum, et a verbo aspero suggestionum eorum Si ita dixeris, si ita credideris, tom demum in scapulis suis obumbrabit te, et sub pennis ejus sperabis. Pennæ Dei angeli ejus sunt quorum custodiæ mancipamur. Scuto circumdabit te veritas ejus. Scuto corporis, sanguinis, chrismatis, quo scuto et defendimur et coronamur. Sic enim psalmus alius asserit quod scuto bonæ voluntalis coronet nos. Hoc etiam in isto psalmo, ut non timeamus a timore nocturno. Libidinosae scilicet voluptatis, cujus sagitta volat per diem. Quod enim in aspectu luminis concupiscitur, bujus negotium in tencbris perpetratur, aut in rnina, aut in dæmonio meridiano perficitur. Sed si habitaveris in adjutorio A!tissimi, cadent a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis. Sinistrum in eo, qui sub auxilio Dei agit, non nominatur, sed latus tantum exponitur contra quod mille insurgunt, a dextris autem decem millia. Latus hoc sinistrum quod noluit nominare, liberum arbitrium est, contra quod minor pugna laxatur; in dextera autem Dei auxilium est. Et ideo prius nominavit latus, quia in arbitrio est, ut credas prius, ut dum credideris, gratiam consequaris. Invenies tam multiplicem virtutum cuneum auxiliorum in dextera. Ipsa armat trophaeo crucis frontem, ipsa loricam mysteriorum assumit, ipsa suscipit salutis remedia, ipsa loquentis exprimit signa. Nam et quod memorat sapientia Dei, quod vias quae a dextris sunt novit Dominns, perversæ autem sunt a sinistris, hoc ostendere fortasse voluit, quod quando vincimus, partis dextcrae virtutibus tradimus: quando autem vincimur, sinistræ partis inlirmitatibus applicamus. Anxilium non vincitur Dei, sed nostri libertas arbitrii superatur. Qui si propensiores fuerimus in dextera, angelis suis mandat de nobis ut custodiant nos in omnibus viis nostris: ita ut si super aspidem et basiliscum ambulemus, id est, super diabolum et regnum ejns, conculcare possimus et leonem et draconem. Hæc enim dicit Dominus, quoniam in me speravit, Uberabo enm; protegam cum, quoniam cognovit nomen meum. Invocabit me, ego exaudiam cum. Cum ipso sum iti tribulatione, eripiam eum, ct glorificabo eum. Longitudine dierum adimplebo eum, et ostendam illi salutare meum; ipsi gloria in sæcula sæculorum. Amen.

---

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0034a/stoa003/stoa0034a.stoa003.opp-lat1.xml.
