Latin
Commentarium
Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 255
Unproofread scanNot analysed yet
Dominus regnavit, id est, regnum assumpsit in cruce. Decorem induit in resurrectione. Induit enim infirmitatem in virtute, et præcinxit se æternitatem, et firmam fecit terram in resurrectione sua. Et paratam sedem habens, ascendit in coelum sedens ad dexteram Patris. Hunc præconata sunt flumina Scripturarum sanctarum, super hunc elevaverunt voces suas, a vocibus aquarum multarum, id est, gentium, potentius clamantes. Omnes enim scripturae gentium voces habent, virtutes habent; istæ scripturae regibus imperant, illi deserviunt. Ergo cum elevarent flumina voces sua! ,mirabilis factus est Christus elationi maris, id est, mundi hujus regihus et sublimibus, nec his tantum, sed et mirabilis in excelsis, Dominus coelos ascendens; tunc testimonia Dei credibilia facta sunt nimis. Dedit enim potestatem, ut in nomine ejus sanitates generi humano operarentur. Qui cum Dei Filium prædicabant, et iis ista signa facientibus, testimonia ejus facta sunt nimis credibilia, et domum ejus quam Pharisæi dicebant non posse suscipere sancta præcepta, leges veteris Testamenti suscepit. Et decent ea sancta sanctorum, ut ibi habitent in sæcula sæculorum. Amen.