# Commentarii In Pslamos 26

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, Coumentarium. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/26

Item undecimus psalmus pro octava, id est, pro Dominica die ponitur. Salvum me fac, Domine, id est, exsurge a mortuis,quoniam defecit sanctus, defecit credens in te, et diminutx sunt veritates a filiis hominum. Ecce etiam cuslodibus corporis tui pecunias offerunt dicentes: Dicite eum furatum a discipulis (Matth. XXVIII), sed haec dicentes, disperdit Dominus labia dolosa et linguam maliloquam. Qui dicunt, Linguam nostram magnificabumus, labia nostra a nobis sunt. Id est, nos suadebimus eum furatum, nos inter nos ista componemus. Jam enim dixerant de eo cum vidissent scriptum Rex Judæorum, illi dixerant, Quis noster Dominus est? Nos dominum Cæsarem habemus (Joan. XIX), sed propter miseriam inopum pro quibus passus sum, nunc exsurgam, dicit Dominus. Et ponam in salutare meum ac fiducialiter agam in eo. Fiducialiter, id est, passibilitate carens, nulli timori succumbens. Ad haec credens Ecclesia in apostolis cantat eloquia Domini. Ita sunt vera et casta nt argentum igne purgatum pro septuplo. Tu ergo, Domine, quia mihi dixerunt, Non est noster Dominus, tu, Domine, servabis nos et custodies nos a generatione hac et in æternum. Nam sicut quando te humiliasti diminutæ sunt veritates a filiis hominum, ita quando ascendisti in coelos, secundum altitudinem tuam multiplicasti filios hominum, ut qui diminuti fuerant in descendente, Multiplicati fierent in ascendente, qui regnat in sæcula sæculorum. Amen.

---

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0034a/stoa003/stoa0034a.stoa003.opp-lat1.xml.
