# Commentarii In Pslamos 261

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, Commentarium. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/261
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/261

Laus cantici hæc est, ut exsultemus non in delectationibus vanis, sed in Domino; antequam præoccupcmur, nos præoccupemus faciem ejus in confessione peccatorum nostrorum, credentes quod non repellet plebem suam confitentem sibi, ille qui magnus est super omnia, cujus coeli sunt, cujus montes, qui terram manibus suis fundavit. Venile, bunc adoremus, non in forma servi eum attendentes, putemus eum hominem purum. In ipso est, qui hæc omnia fecit. Venite, adoremus Dominum, ploremus quia pius est, ipse est qui fecit nos. Ipse est pastor cujus nos aves sumus. Audiamus vocem ejos, et sequamur eum quocunque vadit. Ideo enim pastor vocem ad oves emittit, ut audientes eum sequantur. Aut enim pascua procurat, aut ab insidiis ferarum eruere studct. Unde clamatur nobis hodie ut si vocem ejus audierimus, non obduremos corda nostra, sicut fecerunt per quadraginta annos filii Israel in cremo. Et quia non audierunt vocem ejus, non introierunt in requiem ejus. Nos autem audiamus pastorem nostrum, et sequamur vestigia ejus, ut evadentes mortem deserti hujus, cum Jesu terram fluentem lacte et melle mereamur intrare; ipsi gloria in sæcula saeculorum. Amen.

---

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0034a/stoa003/stoa0034a.stoa003.opp-lat1.xml.
