# Commentarii In Pslamos 269

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, Commentarium. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/269
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/269

lrascantur populi, et in clalionc Dominum nostrum Jesum Christum aspiciant. Ipse regnavit quem regnare super se non putant. Ipse sedet super cherubin, quantumcunque moveatur terra. Ipse erit in Sion magnus, ipse excelsus super omnes populos. Sane hoc scire nos convenit, quod honor regis judicium diligit; non enim timent judicinm, nisi qui se sciunt habere quod jure puniatur, factum scilicet quo exhonoratus est Deus. Hi autem qui honorem Domini suis mentibus servaverunt, hi judicium diligunt: sicut illi e contrario metuunt, qui sciunt se in contumeliam regis, legis ejus jura violasse, in quibus rex iste paravit xquitatem. Ergo æquitatem custodientes regem honorant, et honor iste judicium non timet, quin immo etiam diligit. Ipse tamen judicaturus est, qui justitiam et judicium in Jacob fecit, qui habuit Moysen et Aaron in sacerdotibus suis, qui habuit Samuelem similem ipsis. Ipsum quem isti invocaverunt et exauditi sunt, cum in columna nubis loquebatur ad eos. Hi custodiebant testimonia ejus et praecepta quæ.ledit eis. Quicunque ergo imitantur eos, hi judicium futurum non solum non metuunt, sed etiam diligunt. Dicamus ergo Domino nostro Jesu Christo: Tu es, Domine, qui cum Moyse et cum Aaron locutus es, tu exaudisti eos, tu propitius fuisti illis, tu vindicasti in omnibus studiis eorum. Exaltemus ergo Dominum Deum nostrum in Christo. Et adoremus in monte sancto ejus, in celsitudine fidei ejus, quae altitudine sua nubes penetrat, dum eredimus quoniam ipse est Dominus Deus noster, cui gloria in sæcula sæculorum. Amen.

---

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0034a/stoa003/stoa0034a.stoa003.opp-lat1.xml.
