# Commentarii In Pslamos 27-40

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, 27 to 40. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/27

Considerate, inseri, hunc esse Dominum quem negastis, et vel tarde timentes Dominum, laudate eum, universum semen Jacob, magnificate cum. Timete eum, universum semen Israel. Non enim spernit precem vestram, in tantum, ut in cruce positus pro crucifigentibus oret, ut sit laus ejus in ecclesia magna, et vota sua reddat coram timentibus eum. Dum edent corpus ejus pauperes spiritu ut satientur, et facti divites, in fide laudent Dominun, requirentes eum, et vivat cor eorum in æternum. Et per eos convertantur ad Dominum universi fines terræ, ut adorent in conspectu ejus, non sola Judæa, sed omnes patriæ gentium, quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium. Ecce schola Christi in pauperibus discipulis celebrata; nunc schola Pharisæorum exsurgit; el videte manducantes et manducantes:illi manducaverunt et saturati sunt, ct laudaverunt Dominum requirentes eum; isti autem manducaverunt, et adoraverunt omnes divites terræ. Et ideo in conspectu Dei cadent omnes qui descendunt in terram. Descensus enim terrenus hominibus famulatur, nostra autem anima Dco serviat, et ip i vivat. Semen vero nostrum ipsi serviat in castificatione continentie, ut annuntiemus Domino generationem venturam, id est, futuram sanctorum gloriam cogitemus. Et annuntiemus justitiam Dei fratribus ac filiis ætate, et omni populo qui nascetur, quem fecit Dominus Deus noster, qui regnat in sæcula sæculorum. Amen.

---

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0034a/stoa003/stoa0034a.stoa003.opp-lat1.xml.
